monumenta.ch > Cassiodorus > 24 > 133 > 1 > 17 > 13 > 9 > 127 > 40 > 105 > 42 > 14 > 5 > 38 > 68
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXVII <<<     >>> in Psalmum LXIX

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXVIII

1 In finem, pro his qui commutabuntur, David.
2 In finem ad Dominum respicere Salvatorem nullus ignorat, qui in hoc psalmo suam narraturus est passionem; ita ut eius verba et evangelica testetur auctoritas, et de eo Apostolus sumere doceatur exemplum. Legitur enim in Evangelio: Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto [Ioan. II, 17]; et alibi: Zelus domus tuae comedit me. Apostolus quoque Paulus ait: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributionem, et in scandalum; obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva [Rom. XI, 9]. Quos versus hic positos, memor lector, invenies. Unde quis dubitare possit hunc psalmum passioni dominicae convenire, cui talis ac tanta in hunc intellectum suffragatur auctoritas? Sequitur, pro his qui commutabuntur. Ista igitur commutatio significat populos Christianos, qui, veteris hominis pravitate deposita, in novae regenerationis sunt munere commutati. Pro his autem quod dictum est, intelligendum est quoniam revera passio Domini pro cunctis fidelibus collocata [ms. G., collata] monstratur. David quoque subiunctum est, ut et finis et initium Domino Christo congrueret; sicut ipse de se dicit: Ego sum Alpha et Omega, initium et finis [Apoc. I, 8]. Sic totius psalmi virtus tituli huius dispositione declaratur. Memento autem quartum hunc esse psalmorum qui passionem resurrectionemque dominicam latius eloquuntur.
3 Divisio psalmi.
4 Hactenus diapsalmatum beneficio divisiones intrepidus adnotavi, sciens segregationem ibi merito poni, ubi silentia divina provenerunt. Nunc autem oremus Dominum ut qui donat in terra viam, ipse in abyssis cauta praestet itinera. Per totum psalmum (sicut diximus) ex forma servi loquitur Christus. Primo capite deprecatur ut salvus fiat a Patre, quoniam gratis a Iudaeis multas tribulationes insecutionesque perpessus est. Secundo capite postulat a parte membrorum ne decipiatur spes fidelium in eius resurrectione confisa: omnia se dicens aequanimiter sustinuisse quae iniqui videbantur ingerere. Tertio precatur ut ipsius exaudiatur oratio, quatenus de luto huius saeculi eius conversatio immaculata liberetur. Scire namque dicit Deum, quantis inimicorum appetatur insidiis, ut usque ad Passionis exitum machinato discrimine perveniret. Quarto, virtute praescientiae suae, quae contingere poterant inimicis, ventura pronuntiat. Quinto a forma servi se pauperem profitetur; unde et laudes se dicit redditurum paternae clementiae: hortans fideles ut in Domino debeant confidere, qui Ecclesiam suam de mundi istius adversitate liberavit, et sanctis suis in ea perenni felicitate prospexit.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Salvum me fac, Deus: quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Deitatem Christi impassibilem cuncta mentis sanitas confitetur; sed assumpsit infirmitatem nostram, quae subiacere posset exitio. Ex ipsa nunc dispensatione clamat: Salvum me fac, Deus, ut quia mortem refugere non debuit quam voluntarie sustinebat, resurrectionis auxilium postulavit, ut humanitas eius celerius fieri salva potuisset. Passus est enim ille quia voluit, patiuntur martyres et nolentes; sic enim ipse Dominus Petro dixit apostolo: Cum senueris, alius te praecinget, et ducet quo tu non vis [Ioan. XXI, 18]. Nunc causa redditur quare se salvum fieri postulabat: scilicet, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Aquas pro seditionibus plebis motuque populorum debere suscipi saepius Scriptura divina testatur, sicut est illud: Forsitan velut aqua absorbuissent nos [Psal. CXXIII, 4]. Et sequitur, Torrentem pertransivit anima nostra: forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem. Quapropter populus ille Iudaicus usque ad animam Domini Salvatoris intravit, quando eum crucifigere scelerata mente praesumpsit.
7 (Vers. 2.) Infixus sum in limum profundi, et non est substantia; veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Primo sciendum est schema esse characterismos, quae Latine informatio vel descriptio nuncupatur; passionem quippe suam futuram quibusdam allusionibus Dominus describere comprabatur. Sed hunc versum subtiliter inquiramus, quia non parvae profunditatis esse dignoscitur. In illa conditione rerum de limo quidem terrae hominem Deus creavit, sed non de profundo. Facti sunt autem homines limus profundi, quando et originali et quotidianis peccatis tenentur obnoxii. Per hunc limum profundi infixus est Dominus, quando dementium turba Iudaeorum clamabat: Crucifige, crucifige [Ioan. XIX, 6]. Quorum caro originali peccato dedita limus erat; sed scelerata calliditas profundi sibi nomen adiecerat. Limus enim dictus est, quasi ligans humum. Sequitur, et non est substantia. Omne malum substantia non est, quia substantia dici non potest, quae a Domino creata non est; non enim subsistit, sed accidit, nec extrinsecus manet, sed tantum videtur esse dum provenit. Veraciter ergo negat fuisse substantiam vitiatam naturam, quam a se noverat non creatam. Sic et in alio psalmo legitur: Et substantia mea tanquam nihil ante te est [Psal. XXXVIII, 6]; non illa utique quam Deus creare potuit, sed quae, diabolo suadente, vitiata succubuit. Sive illud simpliciter debemus advertere: Crucifixus sum iniquitate Iudaeorum, et non est carnis virtus evadendi mortiferam passionem Addidit, veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Ille qui supra maria fixis gressibus ambulavit, qui Petro dexteram ne mergeretur extendit, quemadmodum se tempestate dicit esse demersum? Hic altitudo maris copiosam populi significat insaniam. Item tempestas est seditio concitata dementium; ipsa enim demersit Dominum Salvatorem, quando eum pervenire fecit ad crucem.
8 (Vers. 3.) Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae: defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum [ms. G. et ed., vivum]. Quaerendum est quemadmodum hic dicit, Laboravi clamans, dum legatur in Evangelio: Non respondebat eis verbum; quod Isaias quoque dicit: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum [Isai. LIII, 7]. Utrumque verum, utrumque completum est; nam et tacuit cum traderetur, ut eius dispositio ad mundi salutarem terminum perveniret, et omnino clamabat cum dicebat: Pater iuste, mundus te non cognovit [Ioan. XVII, 25]; vel illud: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste [Matth. XXVI, 39]; et iterum: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Nam et illo tempore laborans clamavit, quando dicebat: Vae vobis, scribae et pharisaei; vae mundo ab scandalis [Matth. XXIII, 13; idem, XVIII, 7], et his similia. Laborabat ergo clamans, quando non audiebatur a perfidis. Labor enim inauditum significat clamorem, quia laborare illos non dicimus, quos votum suum implevisse testamur. Denique sic sequitur, raucae factae sunt fauces meae. Raucedo quando fauces nostras possidet, verba nostra ad alienas aures confusa perveniunt. Merito ergo dicit fauces suas raucus esse factas, quia dicta eius nequaquam sacrilegus populus audiebat. Adiecit, defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. Oculos istos carnales defecisse credamus Domino, qui morte conclusi sunt, quia cordis oculos in sua deitate semper intentos habuit, qui nunquam carnis lege peccavit.
9 (Vers. 4.) Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Scimus capillos nostros ad decorem capitis esse concessos: sic Ecclesiae apostoli sunt tributi, ut, sicut caesaries ornat caput, ita et omnes fideles decorare probentur Ecclesiam. Ergo ut ostenderet plus esse numerum infidelium quam devotorum, dicit multiplicatos esse perfidos Iudaeos supra numerum capillorum, id est, recte credentium. Quod si ad litteram velis accipere, per auxesin dictum est, ut per hoc turbam Iudaicae multitudinis indicaret. Sequitur, qui oderunt me gratis. Gratis plane, quando illum persecuti sunt, quem propitium optare debuerunt. Gratis enim tunc odisse dicimur, quando quempiam sine aliquibus offensionibus exsecramur; sicut et in trigesimo quarto psalmo iam dictum est: Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui [Psal. XXXIV, 7].
10 (Vers. 5.) Confortati sunt inimici mei, qui me persequuntur iniuste; quae non rapui, tunc exsolvebam. Superius dixit: Super capillos capitis multiplicatos inimicos; et ne crederes tantum eos numerosos, non etiam noxios fuisse, addidit, confortati sunt, quando id quod conabantur efficere, probantur implesse. Et ut illos inimicos sua culpa cognosceres excitatos, adiecit, qui me persequuntur iniuste; hoc est, quod superius dixit, gratis. Revera iniustum fuit ut qui venerat ad Iudaicos populos salvandos, eos potius invenisset inimicos. Subiunxit, quae non rapui, tunc exsolvebam. Rapuit Adam suasus a diabolo, quando hoc quod illi praeceptum inhibuerat, praesumpsit attingere. Et merito morte damnatus est, quia vitae delegit contemnere Praeceptorem. Christus autem peccata non rapuit, delicta nescivit, et tamen crucem, quasi aliquod delictum perpetrasset, excepit, et solvit pro nobis quod pro se iuste non pertulit; et ut nostrae mortis chirographum vacuaret, ipse totius culpae persolvit debitam quantitatem.
11 (Vers. 6.) Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. Venit ad secundum caput, ubi iam loquitur pro parte membrorum. Insipiens enim esse non potest Christus, de quo dicit Apostolus: Dei virtutem, et Dei sapientiam [I Cor. I, 24]. Sed insipientiam habere pro illis dicitur, qui, sicut ait titulus, commutati esse noscuntur. De insipientibus enim facti sunt vere sapientes, quia rectae religionis gratiam post magna crimina perceperunt; de quibus idem dicit apostolus: Quae stulta sunt huius mundi elegit Deus, ut confundat sapientes (Ibidem, 27). Simili modo pro suo corpore Caput loquitur Christus dicens: Delicta mea a te non sunt abscondita. Certum est enim quia Deo manifesta sunt cuncta quae gerimus, et nobis plerumque ignota sunt quae culpis surripientibus perpetramus. De humana quippe ignorantia dictum est: Delicta quis intelligit [Psal. XVIII, 13]? Merito ergo ad illos referenda sunt delicta ista, qui absolvendi sunt debitis suis. Dominus autem Christus peccata non habuit, sicut ipse dicit: Ecce veniet princeps mundi huius, et non inveniet in me quidquam [Ioan. XIV, 30]; de quo et Isaias dicit: Peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius [Isai. LIII, 9]: sed magis, sicut dicit Apostolus: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit [II Cor. V, 21]; id est, Pater Filium suum hostiam pro peccatis constituit immolandum. Quod Pater Augustinus in libro Enchiridion (Cap. 41) subtiliter comprehendit atque disseruit. Quapropter insipientiam vel delicta a parte membrorum posita debemus accipere. Quae figura dicitur tapinosis, id est humiliatio, cum verbis humillimis rei minuitur magnitudo.
12 (Vers. 7.) Non erubescant in me, qui te exspectant, Domine Deus virtutum; non revereantur super me, qui requirunt te, Deus Israel. Ecce versus iste declaravit a membris dictum quod superius ait. Precatur enim Iesus Christus, ne de se ipso crubescant qui resurrectionem eius gloriose desiderio sustinebant, quam carnalibus oculis non poterant intueri; sicut ipse Dominus dixit: Multi prophetae et iusti cupierunt videre quae vos videtis, et audire quae vos auditis [Matth. XIII, 17]. Petit ergo infirmitas carnis, ne aliter eveniat quam Spiritus sanctus praedixerat per prophetas. Cum enim dicit: Domine Deus virtutum, ostendit impossibile nihil esse omnipotentiae ipsius. Nam qui virtutibus imperat, non est quod non pro sua voluntate perficiat. Et intende quemadmodum ad resurrectionis mysterium transferatur. Dicit enim: Non revereantur super me qui requirunt te, Deus Israel; id est, non humanas insultationes diutius de mea dormitione sustineant, qui te requirere comprobantur. Et bene addidit, Deus Israel, ut qui divinitatem eius poterant intueri, non seducerentur infirmitate carnali.
13 (Vers. 8.) Quoniam propter te supportavi improperium: operuit reverentia faciem meam. Redit ad personam suam per hos sex versus pene usque ad finem divisionis, enumerans diversa convicia quae pertulit a Iudaeis. Quod schema dicitur synathroismos, Latine congregatio, ubi multas res ad invidiam faciendam in unum cumulum congregamus. Supportavit enim improperium, cum ei dicebatur a Iudaeis: In Belzebuth eiicis daemonia [Matth. XII, 24]; et alibi: Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus (Idem, XI, 19); et alibi: Nonne hic est fabri filius [Matth. XIII, 35]? et his similia. Sequitur illud quod solet evenire in bono negotio laceratis, quos tanto amplius constat ad tempus tristes effici, quanto in se cognoverint iniqua confingi.
14 (Vers. 9.) Extraneus factus sum fratribus meis, et hospes filiis matris meae. Iudaeos hic appellat fratres, qui erant ei sanguinis vicinitate coniuncti: quibus extraneus factus est, quando ei credere noluerunt. Nam cum ipse esset de semine Abraham secundum carnem, illi malis operibus abdicati, a patriarchae sunt origine segregati, sicut ait in Evangelio: Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae fecissetis [Ioan. VIII, 39]. Adiecit, et hospes filiis matris meae. Hospitem dicimus quemlibet domum nostram ad tempus habitantem, qui non nomine consanguinitatis, sed tanquam peregrinus excipitur. Matrem vero suam Synagogam dicit, de qua ortus est, dum in Iudaea gente nasci dignatus est. Filios ergo matris ipsos dicit, quos superius dixit et fratres. Sed isti filii, si fuissent veri, non ut hospitem habuissent, sed ut fratrem charissimum suscepissent Dominum Christum.
15 (Vers. 10.) Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Ipsa est sententia quam evangelistae commemorant. Quapropter nullus ambigat hunc psalmum passionis dominicae praedicere veritatem, quando et incarnatus Dei Filius ipsa verba locutus est. Comedebat enim eum zelus domus Dei, quando funiculo facto cathedras vendentium columbas, et nummulariorum mensas evertit [Ioan. II, 15], docens aliud esse templum sanctum, aliud negotiationis officium. Sed istum zelum quid fuerit consecutum patenter adiungitur, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Nam postquam indigni salutaribus monitis increpabantur, opprobria supra eum quasi conferta tela miserunt, ut pro admonitionibus sanctis vicissitudinem redderent iurgiorum. Dicebant enim: Nonne hic est filius Mariae et Ioseph [Luc. IV, 22]. Et in alio loco: Hunc autem nescimus unde sit [Ioan. IX, 29]; et his similia quae insana Iudaeorum turba loquebatur. Sed quod dicit, exprobrantium tibi, quaerendum est quare dicat Patri exprobratum, dum non legamus a Iudaeis tempore passionis Domini Christi tale aliquid perpetratum? Sed exprobratum est Patri ab eis, sicut in septuagesimo septimo psalmo dicturus est: Et male locuti sunt de Deo, et dixerunt: Nunquid poterit Deus parare mensam in deserto [Psal. LXXVII, 19]? Vel quando insani de formato vitulo dicebant: Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti [Exod. XXXII, 5]. Unde nunc recte Christus Dominus dicit cecidisse supra se opprobria, quae Deo Patri anterioribus temporibus exprobrabant, ut ex consuetudine magis impia, quam hoc noviter aliquid putares effectum. Sequitur, ceciderunt super me, ut effectum mortis ostenderet, quem crucis dignatione suscepit. Tunc enim cadunt super nos mala, quando ea vitare non possumus.
16 Vers. 11. Et operui in ieiunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi. Ieiunium dicimus, quoties a cibis carnalibus abstinemus, nec esuriem nostram aliqua comestione satiamus. Ad quam similitudinem ieiunasse se dicit Dominus Christus, quia hominum fidem quam valde esuriebat, minime poterat invenire, sicut et in trigesimo quarto psalmo dictum est: Ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humiliabam in ieiunio animam meam [Psal. XXXIV, 13]. Eodem modo et sitire se dixit, quando ad Samaritanam venit, et aquam petiit, dicens: Sitio, da mihi bibere [Ioan. IV, 8]; id est, ut fidem ab ea quam quaerebat agnosceret. Sed quia ieiunium istud ab humana indevotione trahebatur, operui, dixit, animam meam, quasi aliquo pallio tristitiae circumdedi. Sequitur, et factum est mihi in opprobrium. Semper boni malis opprobrio sunt, quia minime eorum sceleribus acquiescunt, dum illis studiose detrahunt, quibus nulla societate iunguntur. Testantur enim ista opprobria, alapas, flagella, consputa, quae Dominus Salvator ab insana plebe perpessus est.
17 (Vers. 12.) Et posui vestimentum meum cilicium, et factus sum illis in parabolam. Per cilicium tristitia significatur et lacrymae, quando Dominus humani generis imbecillitate permotus, suscitaturus Lazarum flevit. Nusquam enim legitur Dominum usum fuisse cilicio. Factus est quoque Iudaeis in parabolam, quando per similitudines quasdam carnalem populum docere videbatur, sicut in Evangelio legitur: Dixit Dominus parabolam ad turbam [Matth. XIII, 34]; et in alio psalmo: Aperiam in parabolis os meum [Psal. LXXVII, 2]. Parabola est enim natura discrepantium rerum sub aliqua similitudine facta comparatio: more providentiae suae, ut qui coelestia capere non poterant, per terrenas similitudines audita percipere potuissent.
18 (Vers. 13.) Adversum me exercebantur [ed., loquebantur] qui sedebant in porta; et in me psallebant qui bibebant vinum. In portis sedent qui conventibus hominum sedula curiositate miscentur. Nam sicut porta euntium ac redeuntium turbas excipit, ita diversa trivia, vel plateae populorum numerositate complentur. Porta quippe dicta est quod inde portentur omnia. Dicit enim passionem suam gentis Iudaicae fuisse fabulam, ut nullus exciperetur qui a tali collocutione redderetur alienus. Testis est huius causae ille locus Evangelii ubi Cleophas a Domino necdum revelato interrogatus est, et ille respondit: Tu solus peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in ea in diebus his [Luc. XXIV, 18]? Omnes enim cives eamdem fabulam habuisse monstrantur, quando peregrinus dicitur, qui huius causae putabatur ignarus. De opprobriis ac conviciis Iudaeorum hactenus est locutus; nunc, quantum mihi videtur, de fidelibus dicit. Et in me psallebant qui bibebant vinum. In Deum psallunt qui actione probabili diriguntur, et operibus reddunt quae monitis coelestia mandata suscipiunt. Nam ut hoc de fidelibus intelligere deberemus, ait: Qui bibebant vinum. Vinum non ebrietatis, sed illud spirituale de quo legitur: Poculum tuum inebrians quam praeclarum est [Psal. XXII, 5]! Ipsi enim psallebant, qui per intelligentiam supernam salutari nectare potabantur. Alii hoc Iudaeis perfidis applicant, qui, quasi impleta cogitatione sua, de nece Domini temulentissime garriebant.
19 (Vers. 14.) Ego vero orationem meam ad te, Domine: tempus beneplaciti, Deus, in multitudine misericordiae tuae. Venit ad tertium caput, ubi contra maledicta Iudaeorum orationis suae exposuit sanctitatem coelestis Doctor, insinuans iurgiis hominum non inflammatis rixis, sed piis orationibus obviandum. Videamus nunc quid sid tempus beneplaciti. Illud tempus est beneplaciti, quando incarnationis suae beneficio periclitantem mundum ab imminenti liberavit exitio. Hoc tempus est beneplaciti, de quo et Apostolus ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis [II Cor. VI, 2]. Tempus quod vicit omnia saecula; tempus quod mundum reparavit labentem; tempus quod aeternitatem contulit et salutem. Sed hoc tempus quomodo provenerit decenter exponit; ait enim: In multitidine misericordiae tuae. Nam si multitudo misericordiae non fuisset, nequaquam redimi poteramus obnoxii. Non enim parva misericordia fuit, quae tam ingentia peccata superavit. Multitudo quidem fuit delicti; sed multo numerosior misericordia illa quae vicit; sicut et in quinquagesimo psalmo dictum est: Et secundum multitudinem misericordiarum tuarum, dele iniquitatem meam [Psal. L, 2].
20 Vers. 15. Exaudi me in veritate salutis tuae. Commemorato tempore misericordiae, quo passione sua salutem mundo praestitit, consequens fuit ut et resurrectionem sibi evenire precaretur, quam in veritate pollicitus fuerat per prophetas. Precatur ergo Patrem non natura deitatis, qua ei semper aequalis est, sed infirmitas assumpti hominis, in qua minor est Patre.
21 (Vers. 16.) Eripe me de luto, ut non inhaeream; libera me ex odientibus me, et de profundo aquarum. Per assumptae carnis infirmitatem, in qua miseria iaceat genus humanum, potenter exponitur. Docemur enim ut in iisdem verbis et nos Deum rogemus, quibus caput nostrum exorasse cognoscimus. Hoc plane subtiliter perscrutandum est, quare se superius infixum limo dixerit, et hic ne in ipso haerere possit exorat. Infixus utique limo fuit, quoniam susceptae carnis infirmitate tenebatur, unde etiam mortem crucis accepit. Hic autem competenter exposcit ut anima eius a desideriis luteis, id est huius mundi cupiditatibus reddatur aliena. Quod bene suscipitur a parte membrorum, quia ille luto inhaerere non poterat, qui peccati maculam non habebat. Libera me ex odientibus me. Istud ad Iudaicum populum manifestum est pertinere, quia resurgente Christo eorum odia frustrata evanuerunt. Nam quod dicit: De profundo aquarum, ad populum ipsum non est dubium pertinere, qui et profundus erat malignitate consilii, et seditionibus turbulentus.
22 (Vers. 17.) Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. Simili modo et iste versus ponitur, quemadmodum et ille superior. Dicit enim in secundo versu psalmi: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me; et hic rogat ne demergatur a fluctibus, id est a saeculi istius tempestate saevissima, quae in modum maris animas obruit, quando eas vitio pravitatis involverit. Denique per totum tractatum hoc decenter insinuat; ait enim: Neque absorbeat me profundum. Profundum utique peccatorum est, quod voracitate quadam deglutit animas impiorum, ut ad poenitudinem redire nequeant, qui de actuum suorum iniquitate desperant; sicut legitur: Peccator cum venerit in profundum malorum, spernit [Prov. XVIII, 3]. Repetit iterum eumdem sensum aliis verbis quam superius dixerat: Neque urgeat super me puteus os suum. Puteus enim est terrae altius excavata profunditas, in quem per allegoriam vere incidunt peccatores, quando se a vitiosa voluntate non abstrahunt; urgetque super eos os suum concludere, cum usque ad mortis suae tempus in pessima voluntate persistunt. Hoc ergo totum a se effici petit alienum, quoniam peccati contagia non habebat; ut membra sua cognoscerent quantis periculis subiacerent, nisi clementissimi Domini munere respirarent. Quae figura dicitur metabole, id est iteratio, quando una res repetitur sub varietate verborum. Legitur etiam puteus in malo, ut in libro Geneseos: Vallis autem silvestris habebat puteos multos bituminis [Gen. XIV, 10]; in istos sacrilegi profanique mittuntur. Sunt etiam et in bonam partem memorati, qui Scripturas divinas repositas in altissima profunditate significant, quales fuerunt patriarchae, Abraham, Isaac, et Iacob, vel ille de quo Moyses in eremo Hebraeum populum Domini iussione satiavit. Sic utrisque puteis unum quidem nomen, sed causa diversa est: illi enim in tartarum dirigunt, isti ad coelorum regna transmittunt.
23 (Vers. 18.) Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum [ed., misericordiarum] tuarum respice in me. Periculis humanae fragilitatis (ut oportebat) expositis, voce membrorum ad illam salutarem revertitur deprecationem; dicit enim: Exaudi me, Domine; causamque quare exaudiatur adiungit: non quia meretur humanitas, sed quia misericordia Domini est benigna, semperque ad benefaciendum parata; cum tamen pie petitur, et ei purissime supplicatur. Et ut ipsam benignitatem pius doctor exponeret, adiecit, secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. Ad ipsam semper redit, quam debilibus scit patronam, cui omnia peccata cedunt, quamvis numerosissima comprobentur. Et intuere quod ubi pietas postulatur, semper homo respici dicitur; nam si peccata respiciat, nos sine dubitatione condemnat.
24 (Vers. 19.) Ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor velociter exaudi me. Suscepti hominis forma servatur; nam sicut in se respici oravit, ita nunc ne avertat faciem suam a puero suo deprecatur. Puer enim frequenter legitur Dominus Christus ab innocentiae puritate, cui simplex aetas hoc beneficium largitur, ut vitia mundi malitiamque non diligat; sicut ipse testatus est: Talium est enim regnum coelorum [Matth. XIX, 14]. Legitur enim puer, secundum illud: Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo complacuit animae meae [Isai. XLII, 1]; et alibi: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis (Idem, IX, 6). Iuste ergo remedium velociter petit, qui se positum in tribulatione cognoscit. Totis enim viribus salus poscitur, cum tempore necessitatis optatur.
25 (Vers. 20.) Intende animae meae, et libera eam: propter inimicos meos eripe me. Intende, dicit, animae meae, ut revera compos fiat liberationis, cum eam Divinitas propitiata respexerit. Sequitur quoque causa quare debeat intendi; scilicet, propter inimicos meos eripe me. Propter inimicos enim celerrimum petebat resurrectionis auxilium, ut qui contempserant crucifixum, tertio die resurgenti credere debuissent; quatenus tali beneficio liberati, a perpetua damnatione redderentur excepti.
26 (Vers. 21.) Tu enim scis improperium meum, confusionem et verecundiam meam; in conspectu tuo sunt omnes tribulantes me. Improperium, confusionem et verecundiam pro humano genere sic suscepit Dominus Salvator, ut mortem. Non enim ista pro suo reatu sustinuit, sed omnia haec innocens pertulit, ut nos bonus Magister in talibus rebus positos exemplo suae patientiae miseratus instrueret. Improperium quippe pertulit, quando dicebant Iudaei: Blasphemavit, quid adhuc egemus testibus [Matth. XXVI, 65]? Confusionem, cum plebs insana Iudaeorum clamaret: Alios salvos fecit, seipsum salvum facere non potest (Idem, XXVII, 42). Verecundiam, quando alapis flagellisque caedebatur, et Pontio Pilato immaculatus Agnus tanquam reus traditus est. Sequitur, in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me; scilicet qui talia faciebant, ante conspectum Divinitatis erant iam positi, quamvis ad tempus iudicii adhuc non viderentur adducti. Hoc ad invidiam pertinet excitandam, ut nefarium scelus praesente Maiestate committerent.
27 (Vers. 22.) Improperium exspectavit cor meum, et miseriam; et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et consolantem me, et non inveni. Improperium et miseriam exspectavit cor eius, quando iniquitates Iudaeorum, et diversa quae passus est, pro sua voluntate sustinuit, et consideratione humani periculi passionem suam benignus excepit, sicut in Evangelio legitur: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum [Luc. XXII, 15]. Aliter enim illa crucifixio provenire non potuit, nisi illius desiderium fuisset; contra cuius desiderium voluntatemque Iudaeorum insania minime praevalere potuisset. Sequitur, et sustinui qui si nul contristaretur, et non fuit. Si passionem Domini quaeras, et discipulos eius contristatos invenies quando traditus est Pilato, et multos alios fidelium quando ducebatur ad crucem. Sed hic non istam contristationem fidelium debemus accipere, quando illi eam modis omnibus habuerunt, pro qua Petrus audivit: Redi retro, Satanas [Marc. VIII, 33]: sed hic magis persecutorum tristitiam debemus advertere, quam indevotae mentes concorditer respuerunt, quando laeti scelus suum videbantur implere; pro quibus etiam Dominus in Passione positus exorabat dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. In illorum enim tristitia socium non habuit, quos scelus peragere obstinata mente cernebat. Adiecit, et consolantem me, et non inveni. Doctores sanctos ille populus consolatur, in quo praedicationum verba proficiunt. Sed quia Iudaeorum pertinacia resistebat Domino Salvatori, iuste non se invenisse qui eius animum consolaretur.
28 (Vers. 23.) Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Iste versus est qui consummavit venerandam Domini passionem; Matthaeus enim refert (Cap. XXVII, 34), cum Dominus dixisset, Sitio, oblatum illi fel cum aceto permixtum; ut revera facta Iudaeorum amaritudo potionis ipsius et austeritas indicaret. Ille enim dixit, Sitio, quia fidem in ipsis desideratam non poterat invenire. Isti obtulerunt amarissimos mores suos, qui nulla compunctione conversi sunt.
29 (Vers. 24.) Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributionem, et in scandalum. Postquam in oratione sua futuram exposuit passionem, veniens ad quartum modum non maledicendi voto, sed quod erat emersurum praedicens, per totam divisionem Iudaeis digna factis pronuntiat esse ventura. Mensa Domini est utriusque legis intellectualis epulatio, in qua convivarum more pascuntur, qui delicias Domini aviditate mentis esuriunt, et sancti Spiritus saluberrima ebrietate complentur. Ipsa mensa est quam apostolorum corona praecingens, dapes coelestis muneris absumebat. Mensa enim et in bono et in malo ponitur, sicut dicit Apostolus: Non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum [I. Cor. X, 21]. Illam ergo sanctam habuerunt Iudaei, quando mandata Domini sub integritate coluerunt. Postquam vero a fide ieiunare coeperunt, mensa eorum coram ipsis gentibus tradita est, ut gravius doleret ipsis videntibus adempta felicitas, sicut eos in Evangelio Dominus increpat, dicens: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum eius [Matth. XXI, 43]. Sed ne quem moveat quod dicit, mensa eorum, quae revera Domini esse cognoscitur, similiter ipse Dominus in Evangelio dicit: In lege vestra scriptum est [Ioan. VIII, 17]; non quia Iudaeorum erat, sed quia ipsis constat fuisse prolatam. Sequitur, in laqueum, scilicet ut de littera, in qua Iudaei alios astringere conabantur, ipsi in eam potius caderent obligati. Additum est, et in retributionem, quia subtracta illa mensa et gentibus tradita malorum retributio fuit; quippe quando in ea epulari nolentes, ab ea merito videntur excludi. Adiicitur, et in scandalum, quia deserentes pacis auctorem, ipsi sibi et rixas et prava studia concitaverunt. Vindicta gravis, ultio vehemens, humani generis refectionem ieiunis faucibus amisisse.
30 (Vers. 25.) Obscurentur oculi eorum ne videant; et dorsum illorum semper incurva. Constat hanc poenam atrocium fuisse Iudaeorum, ut obscuratis oculis Solem verissimum non viderent. Nam qui intendere noluerunt, ipsa illis optatur poena, ne videant. Adiecit, et dorsum illorum semper incurva. Hoc illis evenit qui nimio delictorum pondere praegravati, cervicem suam in terram cernuli semper incurvant; nec eis ad coelum respiciendi possibilitas datur, qui gravati sunt onere peccatorum. Dorsum enim dictum est, quasi descendens deorsum. Nam quod dixit, semper, significat impios, qui nulla satisfactione conversi sunt.
31 (Vers. 26.) Effunde super eos iram tuam, et indignatio irae tuae apprehendat eos. Cum dicitur, Effunde, magnitudo irae significatur, quae in morem fluminis copiosa descendit. Hoc etiam designat, super eos, ut non tantum eos possit contingere, sed etiam probetur obruere. Sequitur, et indignatio irae tuae. Indignatio est irae, quando vindicta vehemens in peccatoris nece consurgit, et illud consequitur quod timetur. Adiecit, apprehendat eos, quasi damnatos et territos quibusdam manibus apprehendat; ut non liceat effugere, quod datur pro sceleribus sustinere.
32 (Vers. 27.) Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Hoc utrumque Iudaeis contigisse manifestum est, cum civitas illa Ierusalem frequenti captivitate deleta est. Factum est enim ut et domus privatae fierent desertae, et tabernacula, id est Domini templum, vel Regis palatium sine cultore remanerent. Et nota quod in domibus privatis habitationem posuit, in Domini templum inhabitationem. Ibi enim habitamus mansione corporea; hic autem inhabitamus, ubi frequentamus devotae mentis affectu.
33 (Vers. 28.) Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt: et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Inter infidelium iustissimas poenas causa ponitur dominicae passionis, quia percussum persecuti sunt, sibique traditum detestabili feritate necaverunt, sicut ipse dixit: Non haberes in me potestatem, nisi tibi data esset desuper [Ioan. XIX, 11]. Legitur etiam: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum [Rom. VIII, 32]. Scriptum est quoque absolutius, quia Deus frequenter percutit ad salutem, ut est illud Deuteronomii: Ego occidam et vivere faciam, percutiam et ego sanabo [Deut. XXXII, 39]. Quapropter percussum se dicit Dominus Iesus Christus a dispensatione qua passus est. Sed hinc Iudaei detestabiles exstiterunt, quoniam quod oportuit pro mundo fieri, per ipsos crudeli voto probatur impletum. Sequitur, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Eodem modo dicta est et ista sententia. Dolor erat vulnerum pio Domino, cur non de infideli populo sitim suam esuriemque satiabat. Addiderunt Iudaei gloriosam quidem Domino, sed sibi perniciosissimam passionem, ut illi detestabile inferrent exitium, qui venerat pro salute cunctorum.
34 (Vers. 29.) Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum, et non intrent in tuam iustitiam. Iniquitas prima fuit Iudaicae nationis, ut prophetas ad se missos exstinguerent. Apposita est autem iniquitas super iniquitatem ipsorum, quando ipsum quoque Dominum nostrum Iesum Christum crucifigere maluerunt; quod in Evangelio colonorum et vineae parabola dicta testatur: Quidam habuit vineam, et sepe circumdedit eam [Matth. XXI, 33], usque ad locum ubi ait: Et eiicientes eum extra vineam occiderunt. Sic enim dicitur, Appone iniquitatem, per tropicam locutionem, quemadmodum lectum est: Induravit Dominus cor Pharaonis [Exod. X, 20]; non quia rem malam Dominus apposuit, sed quia fieri permisit, quod saluti multorum expedire iudicavit. Additur poena peccati, ne intrent in iustitiam Domini, id est ne participes Christo fiant in illo regno iustitiae. Illi enim ad iustitiam, hoc est ad regnum Domini perveniunt qui hic eam sereno mentis lumine contuentur. Quod perfidis accidere non potest, qui cordis obstinatione caecati sunt. Vel sic, Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum, quoniam occiderunt prophetas et Dominum necaverunt.
35 (Vers. 30.) Deleantur de libro viventium, et cum iustis non scribantur. Verba talia per tropicam locutionem de Deo dici frequenti lectione notissimum est. Nam delere, et scribere, et librum habere datum est homini causa memoriae, ut quod mentis infirmitate retinere non poterat, adiumento scripturae, cum res posceret, potuisset agnoscere. Sic enim et Moyses dicit ad Dominum: Si huic populo non parcis, dele me de libro viventium [Exod. XXXII, 32]. Sed liber iste, Domini notitia est inviolabilis firmaque sententia. Dicitur ergo de Iudaeis: Deleantur de libro viventium, non quia scripti erant, sed quia scriptos se esse iudicabant. Ibi enim quod scribitur deleri non potest, quia totum in praedestinatione solidatum est; et nullus eventus mutare poterit quod illa providentia superna decrevit. Sequitur, et cum iustis non scribantur. Idem ipse locutionis est modus, ut scribere dicat Deum, quod est in illa iudicatione facturus, sicut in Evangelio dicit: Sed potius in hoc gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis [Luc. X, 20]. Hoc enim accidere negat eis qui non sunt, sicut titulus ait, piis satisfactionibus immutati.
36 (Vers. 31.) Pauper et dolens ego sum, et salus [ms., salus tua] vultus tui, Deus, suscepit me. Postquam Iudaeis quae fuerant emersura prophetiae praedicatione competenter optavit, venit ad quintam partem, ubi multis modis exponit a dispensatione incarnationis sui propositi sanctitatem. Dicit enim: Pauper et dolens ego sum. Pauper, sicut dicit Apostolus: Qui pro nobis pauper factus est, cum esset dives, ut illius inopia nos divites essemus (I [I. Cor. VIII, 9] Dolens, quia, sicut Isaias dicit: Infirmitates nostras ipse portavit, et pro omnibus doluit [Isai. LIII, 4]. Et quare dicit: Ego sum, cum multi pauperes sint dolentes? Sed ideo sibi hanc proprietatem deputavit, quia nemo alter hunc dolorem pro totius mundi culpa sustinuit. Sed hoc per figuram dicitur metriasmon, id est mediocritatem, quando rem magnam humiliato voto deiicimus; quod personae Domini Christi frequenter aptatur. Sequitur, et salus vultus tui, Deus, suscepit me. Suscepit utique humanitatem omnipotens Verbum, quando mundum Deo reconciliare dignatus est. Salus vultus tui, forma unigeniti Filii, in qua aequalis est Patri; quae salutaris recte dicitur, per quam fidelibus medicina confertur. Suscepit me, dicitur a parte qua minor est Patre, ut collocatus ad dexteram eius, et paupertatem deponeret et dolorem.
37 Vers. 32. Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude. Hoc bene potest intelligi ab his qui commutati sunt, id est a parte membrorum. Laudat enim in Ecclesia nomen Domini caput nostrum cum cantico, quando hymnica exsultatione fit adunatio magna fidelium. Ipse enim in nobis et laudat et magnificat, quod nos veraciter laudare cognoscit. Nam si nobis esurientibus esurit, si nobis sitientibus sitit, quemadmodum et nobis laudantibus non ipse collaudat?
38 (Vers. 33.) Et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. Hic psalmodiae virtus exponitur: quia multo acceptior est laus puro corde fusa Deo, quam potest pecudum placere mactatio. Iste enim prioris oblationis mos fuit, ut pro peccatis offerretur novellus vitulus. Significabat enim haec victima innocentis ac novae vitae munera secutura, quae defensionem haberet in cornibus, pedum vero munimen in ungulis, per quas saeculi istius aspera conversatione sanctissima calcaremus. Producentem, quod ait, cornua, illud significat, quia Christianorum populus per dies singulos virtute Domini semper augetur
39 (Vers. 34.) Videant pauperes et laetentur; quaerite Deum, et vivet anima vestra. Postquam dixit plus esse sacrificia laudis quam pecudum immolationes, convertitur ad pauperes, commonens ut debeant laetari, quando iam non in solis facultatibus oblatio posita est, sed in mentis affectu, ubi et pauper potest esse ditissimus. Nolite ergo, divites, gloriari, qui potestis habere vitulos cornua producentes et ungulas, quia Deus ista respuit, et mundissimum cor requirit, quod illi magis habent qui divitias vestras obnoxia mente non quaerunt. Sequitur, quaerite Deum, et vivet anima vestra. Pauperes monet ut escam mentis quaerant, non corporis, et illum panem desiderent angelorum, unde potius anima saginetur. Respiciamus quod dicit, vivet anima vestra, dum et peccatorum vivat anima. Sed illud proprie vivere dicimus, quod in beatitudinis iucunditate consistit. Illud autem licet vivat, mori iuste putamus, quod perpetua tristitia et gravissimis doloribus oneratur.
40 (Vers. 35.) Quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non sprevit. Exaudiri quidem pauperes gratanter audimus; sed qui sint isti pauperes diligentius inquiramus. Pauperes sunt Christi, sicut saepe diximus, qui mundi istius divitias voluptatesque despiciunt, et eligunt indigentiam humanarum rerum, ut spiritualibus epulis farciantur. Hos exaudiri dicit Dominus Christus, qui indigentia mundi repleti sunt, et tanquam si totum possideant, sic paupertatis suae securitate laetantur; sicut Apostolus monet: Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes [II Cor. VI, 10]. Nam quod dicit, et vinctos suos non sprevit, omnes quidem communiter vincti sumus lege peccati, et quibusdam compedibus irretiti, quia desideria humana perquirimus. Sed Dominus vinctos suos non spernit, id est qui eius legibus vinciuntur. Ipsos enim liberat a laqueis carnalibus, quos suis regulis connexos agnoverit.
41 (Vers. 36.) Laudent eum coeli et terra, mare et omnio quae in eis sunt. Datur magnarum rerum brevis et absoluta sententia, ut in coeli commemoratione omnia eum debeant laudare coelestia, terrae quoque terrestria, maris universa natantia. Et ut fieret perfecta conclusio, dictum est, et omnia quae in eis sunt. Sic ad Domini laudes invitatur quidquid creaturarum esse cognoscitur; sic et Apostolus complectitur dicens: Ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris [Philip. II, 10]
42 (Vers. 37.) Quoniam Deus salvam faciet Sion, et aedificabuntur civitates Iudae; et inhabitabunt ibi, et haereditate acquirent eam. Quale opus sit Domini in Ecclesiae suae constructione, ex laudum ipsarum magnitudine potenter advertitur, quando coelum, terra, mare, et omnia quae in eis sunt, laudare Dominum commonentur, quia salvam faciet Sion, quae hic multis persecutionibus, multis fatigatur angustiis. Sion enim Ierosolymitano templo cohaeret, parvus omnino colliculus, sed nominis qualitate grandescens; significat enim speculationem, qua sola respicitur Deus, in qua diriguntur corda fidelium, et omnium creaturarum rationabilium una felicitas, si Dominum contemplentur auctorem. Aedificatae sunt enim civitates Iudae, quando Ecclesia catholica per humilitatem piam toto orbe diffusa est. Non enim in aedificiis parietum gaudet Dominus, qui sunt utique vetustate perituri; sed fidelium devotione, hoc est lapidibus vivis, unde Ierusalem futura construitur. Et bene dictum est, civitates Iudae, id est Domini Salvatoris, qui ex origine Iudae carnis propagatione descendit; sicut de ipso legitur: Vicit Leo de tribu Iuda [Apoc. V, 3]. Sed ne tantum civitates, non etiam habitationes futuras adverteres, dicit, et inhabitabunt ibi; quod est proprie fidelium inhabitare, ubi constanter mentis puritate versantur. Hanc autem Ecclesiam hic habitant Christiani. Haereditate vero acquirent eam, quando ad Ierusalem illam aeternam Domini miseratione pervenerint. Haereditas enim ipsa est quae, sicut iam dictum est, non morte, sed testatore in aeternum vivente praestabitur.
43 (Vers. 38.) Et semen servorum eius possidebit eam, et qui diligunt nomen eius inhabitabunt in ea. Terminum psalmi istius promissio beata concludit; sed quantum grande est praemium, tantum adhibere intelligentiae debemus adnisum. Semen hic operam sanctam, non carnis progeniem debemus accipere. Nam illos reprobatos constat esse, qui se ex Abrahae descendere gloriabantur origine, quibus dictum est a Domino: Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae fecissetis [Ioan. VIII, 39]. Quod si semen bonos actus, ut in multis locis dictum est, velimus advertere, integra nobis poterit constare sententia. Nam quicunque imitatores eorum sunt, qui Deo factorum probitate placuerunt, ipsi possidebunt futuram terram, quae nullo iam fine mutanda est; regnum scilicet Domini, quod sanctis suis fideliter pollicetur. Et ne forsitan semen istud detraheres ad carnis originem, unde Iudaei maxime gloriantur, praeceptum addidit generale: Et qui diligunt nomen eius inhabitabunt in ea. Ipsum est enim quod superius dixit, semen servorum, quod hic, qui diligunt nomen eius. Inhabitabunt in ea, dixit, perpetua felicitate potientur. Terra, quae iam non spinas tribulosque producit, quae homines labore non pascit, quae venena non parturit, quae nunquam suos incolas perdit, quae non vicissim sole atque astris, sed quod est felicius, iugiter de proprio auctore lucebit. Et nota quod ordine suo psalmus iste conclusus est. Primum quod ex persona Domini Christi prolatus est. Deinde inchoavit ab oratione. Tertio passionis dominicae gesta memoravit. Quarto verbis Evangelii assona veritate consensit. Quinto in spe fidelis populi dicta conclusit. Sic quartus iste psalmus est qui passionem Domini praedicta lege prophetavit.
44 Conclusio psalmi.
45 Audivimus psalmum coelesti dispensatione mirabilem, ubi quanta est in divinitate potestas, tanta in humanitate constat humilitas. Assumpsit sanctum Verbum naturam nostrae imbecillitatis, sicut titulus ait: Pro his qui commutabuntur; ut per indebitam mortem suam liberaret nos a morte iustissima. Intravit erebi [ms. A., aerea] claustra, ut panderentur inferna. Victus est interitus Salvatoris adventu, et perpetuas tenebras iure perdidit, postquam aeternum lumen accepit. Debellavit diabolum per humanam naturam, quam tenebat obnoxiam; et per imbecillitatem carnis superatus est fortis, quando supra universas rationabiles creaturas extulit quod omnibus spiritualibus infirmius fuit. Cui enim dixit angelorum, sicut Apostolus ait, Sede a dextris meis [Hebr. I, 13]? Nam quaelibet alia natura non est unita Christo, sed sola carnis nostrae glorificata susceptio. Revera omnipotens, revera misericors, qui damnata beavit, perdita restituit, obnoxia liberavit, miserias nostras a nobis fecit alienas, et praestitit hominem per suam mortem vivere, quem creatum immortalem diabolus fecerat interire. Concede, omnipotens Deus, ut qui pro nobis carne dignatus es pati, dones nobis quod coronare digneris.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXVII <<<     >>> in Psalmum LXIX
monumenta.ch > Cassiodorus > 24 > 133 > 1 > 17 > 13 > 9 > 127 > 40 > 105 > 42 > 14 > 5 > 38 > 68